Latin
Sermon 289
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 289.1
Unproofread scanNot analysed yet
Juvenum incontinentiam non excusat ætas. Quandocumque castitatem, fratres charissimi, secundum quod decet et expedit, commendamus. forte adolescentes et adhuc et in viridi ætate positi dicunt: Juvenes homines sumus, continere non valemus. Quibus nos respondere et possumus et debemus, neforte ideo castitatem custodire nonpossint, quia amplius manducant quam expedit, et vinum amplius accipiunt quam oporter,familiaritatem mulierum vitare nolunt, atque earum suspectam societatem habere nec metuunt nec erubescunt. Qui tales sunt, audiant Apostolum dicentem: Fugite fornicationem (I Cor. VI, 18); et illud, Nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V, 18): et illud Salomonis, Vinum et milieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos (Eccli. XIX. 2). illi vero qui dicunt quod castitatem servare non possint, respondeant nobis utrum uxores habeant, an non. Si habent, quare non attendunt illud quod Veritas in Evangelio ait, Omnia quæcumque vultis ut faciant vobis homilies, et vos facite illis similiter (Matth. VII, 12): et quare non servant fidem (uxoribus suis, quam sibi ab eis servari desiderant? Cum enim vir a virtute nomen acceperit, ct mulier a mollitie, id est, fragilitate; quare contra crudelissimam bestiam libidinem vult unusquisque uxorem suam victricem esse, cum ipse ad primum libidinis ictum victus cadat?