Latin
Sermon 290
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 290.3
Unproofread scanNot analysed yet
Præcipua illius pars, cordis custodia. Cor quoque debet miles Christi ante omnia sollicita custodia servare; ne forte illud jactantia extollat, ira inflammet, invidia perforet, avaritia infestet, libido exurat, tristitia gravet, torpor et ignavia oneret: et ne illud quod cunctis gravius est, per novitatum præsumptiones hæresis scindat Qui enim cordis occulta per continentiam quieta servare intus contendit, utique et membra corporis facilius contra pravos actus foris custodit: seriptum est enim, Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23); item alibi, Mors tecum in introitu delectationis posita est (a): et Salvator in Evangelio, Bonus, inquit, homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert malum (Matth. XII, 35); et item De corde,ait, exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes (Id. XV, 19). Cum ergo, fratres, de cordis radice fructus sive boni sive mali excant; necesse est ut primum cor mundemus, deinde camem nostram per jejunia et vigilias ad laborem utilem castigemus, ne carnis libidc, mentem maculet. Difficille est enim, ut in deliciis viventes mundum cor habeant. Unde dixit Apostolus, Castigo corpus meum, et in servitutem subjicio; ne cnm prædicem, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27): et item, Qui autem Christi sunt, ait, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Galal. V, 24). Sobrie, quippe, et pie vivamus in hoc sæculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi; qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et munduret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum (Tit. II, 12); ut cum venerit, in majestate sua cum sanctorum Angelorum millibus, pro bonis laboribus et sancta conversatione reddat nobis præmia vitæ æternæ potius, quam pro desidia et voluptate præsentis vitæ cruciatum retribuat sempiternum: quia veraciter de co scriptum est quod reddat singulis secundum opera (Matth. XVI, 27), Jesus videlicet Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.