Latin
Sermon 291
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 291.1
Unproofread scanNot analysed yet
Castitatis laus. Immunditia diaboli habitatio quo intuitu refrentur. Gloriosum et insignem inter cæteras virtutes castitas et munditia locum tenet, fratres charissimi, quia ipsa sola est quæ mundas mentes hominum præstat videre Deum. Unde ipsa Veritas ait, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8): ac si e contrario diceret, Illi vero miseri sunt, quorum corda sunt carnali concupiscentia polluta; quia æternas merguntur in pœnas. Castutas enim angelica est vita. Castitas cum humilitate Spiritus saneti merebitur habitationem, quam expellit immunditia libidinum, dicente Scriptura, Coropus peccatis subditum Spiritus sanctus effugiet (Sap. I, 4). Membra nostra debent Deo esse dicata, non fornicationi. Opponat hono desiderio carnis suæ æternorum flammas tormentorum. Assuescat juvenis castitatem ut sit dignus sapientia Dei. Ubi immunditia est corporis, ibi habitatio diabolici spiritus, qui maxime gaudet in inquinatione carnis nostræ. Omnes immunditæ Deo displicent, et maxime quæ non sunt naturales.