Latin
Sermon 291
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 291.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quid declinando caveatur. Admonet itaque nos Scriptura sancta, dicens: Post qconcupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere: si præstas animæ tuæ concupiscentiasejus, faciet te in gaudium inimicis tuis venire (Eccli. XVIII, 30 et 31). Ejus quoque modi Salomon sapientissimus proferebat sententias de cavenda immunditia, dicens: Favus distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus; novissima autem illius amara quasi absynthium, et acuta ad quasi gladius biceps. Pedes ejus descendunt ad mortem, et ad inferos gressus illius penetrant; per semitam vitæ non ambulant, vagi sunt gressus illius et investigabiles. Nunc ergo, fili, audi me, et ne recedas a verbis oris mei: longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus (Prov. V, 3-8). Hoc siquidem non solum de meretricum immunditia dixit, sed etiam de omni carnis concupiscentia, quæ sollicitat animam suam consentire suis desideriis. Sed ratio mentis prohibere debet impetus carnis, et refrenare voluptates ejus iniquas. Item ille qui supra prohibet cohabitationem feminarum, juvenibus dicit: Numquid abscondere potest homo ignem ira sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant; aut ambulare super prunas, et non comburentur plantæ ejus? Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam (Id. VI, 27-29). Similiter et beatus Apostolus admonet nos, Bonum est inquiens, mulierem non tangere (I Cor. VII, 1): quasi statim in tactu periculum esset.