Latin
Sermon 292
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 292.1
Unproofread scanNot analysed yet
Pax et justitia vera. Pro quibus martyres intercedant. Virginitas ante nuptias. Magnum mihi gaudium facitis, fratres charissimi, dum in solemnitatibus martyrum tanta devotione fidei ad ecclesiam convenitis. Sed si vultis, Deo auxiliante, et vestrum protectum et nostrum gaudium spiritualiter adimplere, ita inter vos et pacem et charitatem, inspirante Domino, conservate, ut contra hominem nullum odium habeatis in corde. Pro bonis orate, ut semper ad meliora proficiant; pro malis assidue supplicate, ut cito se corrigant: et secundum præceptum Domini: Quæcumque vultis ut (Matth. VII, 12). Tunc enim in veritate pax et justitia et misericordia custoditur, quando non solum nullis hominibus malum tacimus, sed etiam ubicumque potuerimus, adjuvare contendimus. Si ergo hæc Christo adjuvante fideliter agamus, beatos martyres in his quæ supra diximus, præcipuis et præclaris operibus imitantes, partem eum illis in æterna beatitudine habere poteriums. Et tunc pro nobis absque ulla dubitatione sancti martures intercedunt, quando in nob is aliquid de suis virtutibus recognoscunt. Castitatemante omnia cum Dei adjutorio custodite, propter illud quod scriptum est, Neque adulteri regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9): et illud, Fornicatores et adulteros judicabit Deus (Hebr. XIII, 4). Pueri vel puellæ qui in conjugio conjungendi sunt virginitatem usque ad nuptia servent. Nam si ante legitimam conjunctionem per adulterium corrupti fuerint, ad nuptias corpore quidem vivi veniuunt, sed in annima mortui comprobaantur: quia scriptum est, Anima quæ peccaverit, ipsa morietur (Ezeech. XVIII, 20).