Latin
Sermon 292
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 292.2
Unproofread scanNot analysed yet
Nil mulier ad abortum accipiat. Quam rea quæ facit unde non possit concipere. Nulla mulier potiones 1 ad abortum accipiat, nec filios aut conceptos aut jam natos accidat; quia quæcumque fecerit hoc, ante Christi tribunal sciat se illic eorum causam quos occidem esse dicturam 2. Sed nec alias diabolicas potiones mulieres debent hoc accipere. Mulier autem quæcumque fecerit hoc per quod jam non possit concipere, quantoscumque parere poterat, tantorum ingenua, quæ mortiferas potiones accipit ut non concipiat, velim scire si hoc ancillas vel colonas suas facere velit. Et ideo sicut unaquæque vult ut sibi mancipia nascantur quæ illi serviant; ita illa quantoscumque conceperit, aut ipsa nutriat, aut nutriendos aliis tradat: ne forte illos aut concipere nolit, aut, quod gravius, occidere velit, qui boni christiani esse potuerant. Et qua conscientia sibi ab ancillis suis vult mancipia nasci, cum ipsa nollet eos qui christiani possent. fieri, generare 3