Latin
Sermon 292
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 292.3
Unproofread scanNot analysed yet
Tabulæ matrimoniales. Quoties ad ecclesiam in qualib solemnitate venitis, et Sacramenta Christi percipere volueritis 4, ante dies plures castitatem servate; ut cum secura conscientia ad altare Dei possitis accedere. Quam rem etiam per totam Quadragesimam, et usque ad clausulam Paschæ fideliter custodite; ut vos solemnitas passchalis castos et puros invenial. Qui enim bonus christianus est, non solum ante dius plures quam communicet, castitatem ser. vat; sed et uxorem suam, excepto desiderio filiorum. non agnoscit: quia uxor non propter libidinem, sed propter filiorum procreationem accipitur. Denique et ipsæ tabulæ matrimoniales hoc continent: Liberorum, inquit, procreandorum causa. Videte quia non dixit, Libidinis causa; sed, Liberorum procreandorum. Velim tamen scire, fratres charissimi, ille-qui uxore sua incontinenter utitur, si quoties eam luxuria victus agnoverit 5, toties suum agrum in uno anno araverit vel seruerit, qualem messem colligere possit. Qui ergo se continere nolunt, si toties condaminam (a) quamdam suam 6, quam jam seminaverant, iterum arent et seminent, videammus qualiter de ejus fructu gaudebunt; quia, sicut optime nostis, nulla terra poterit dare legitimum fructum, in qua frequenter in uno anno fucrit seminatum. Quod ergo nnon vult aliquis in agro suo, quare facit in corpore suo?