Latin
Sermon 292
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 292.8
Unproofread scanNot analysed yet
Quo animo de his rebus auctor egerit. Rogo vos, fratres, ut mihi indulgeatis, quia pro saluta animæ vestræ cum grandi timore vel tremore etiam 5,et cum verecundia de talibus rebus vos admonere videor; quia et hoc mihi expedit dicere, et vos oportet andire. Et ideo omnia quæa nobis audistis, ubicumque fueritis invicem vobis dicite, et cum charitate vos admonete. Sicut enim ego reus ero ante tribunal Christi, si vobis non dixero; ita et vos si invicem quoscumque negligentes agnoscitis, admonere nodueritis, timere debetis, ne vobis necesse sit pro illis reddere rationem. Sed credimus de Dei misericordia, de vestra Deo placita conversatione 3, sed et pro aliorum salute et in hoc sæculo et in futuro duplicata a Deo præmia repensentur. Amen 3.