Latin
293.2.1 to 293.2.26
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 293.2.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
1. Martyres habet pax. Vitia cætera resistendo, libido fugiendo vincitur. Mulierum familiaritas omnibus fugienda. Nemo dicat, fratres charissimi, quod temporibus nostris martyrum certamina esse non possint: habet enim pax martyres suos. Nam, sicut jam diximus frequenter, iracundiam mitigare, libidinem fugere, justitiam custodire, avaritiam contemnere, superbiam humiliare, pars magna martyrii est. Non incongrue dictum est, avaritiam contemnere, iracundiam mitigare, libidinem fugere. Contemnenda est enim cupiditas, quæ nobis ideo iniqua lucra procurat, ut suos faciat nos. Nostri enim essemus, si illa nostra non esset. Contemnenda est, inquam, avaritia 4, quæ velut ignis, qua to magis acceperit, tanto amplius quærit. Iracundia vero mitiganda est, quæ prius nocituris nocet quam nocendis. Quod autem libidinem fugiendam esse diximus, Apostolo doctore evidenter didicimus: qui cum omnibus vitiis resistendum prædixerit, contra libidinem non ait, Resistite; sed dixit, Fugite fornicationem (I Cor. VI, 18). Ac sic contra reliqua vitia, Deo auxiliante, debemus in præsenti resistere; libidinem vero fugiendo superare. Sic et alibi in Scripturis legimus, Noli, inquit, in faciem virginis attendere, ne te scandalizet vultus ejus (Eccli. IX, 5). Et beatus Joseph ut impudicam posset evadere dominam, pallium quo apprehensus fuerat reliquit, et fugit. Ergo contra libidinis impetum apprehende fugam, si vis obtinere victoriam. Nev sit tibi verecundum fugere, si castitatis palmam desideras obtinere. Videte, fratres, quomodo ab omnibus Christianis, præcipue tamen a monachis seu clericis indigna et inhonesta familiaritas fugienda est: quia sine ulla dubitatione qui familiaritatem vitare non vult mulierum, cito dilabitur in ruinam. Inter quas valde periclitatur castitas. Frustra jugis victoriæ spes prætenditur. Cum de tam duro hoste sit rara. Et aliis inde pessimum præbeatur examplum. Sed forte negligens quisque et minus de animæ suæ salute sollicitus respondet et dicit: Ecce ego et familiaritatem habeo mulierum extranearum, et tamen casti tatis ornamenta custodio.