Latin
Sermon 293
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 293.4
Unproofread scanNot analysed yet
An facile resarciaatur. Libido, malleus universæ terræ. Sed dicit aliquis: Juvenis homo sum, facio quod me delectat modo, et postea pœnitentiam ago. Quomodo si dicat, Percutio me crudeli gladio, et postea vado ad medicum: et nescit quod unius horæ puncto vulnus accipitur, et vix longo tempore ad sanitatem pristinam revocatur. Qui enim adulterans dicit se postea poenitentiam acturum, quare nou timet ne eum subitanea febricula superveniens rapiat; et pereat dilalio, et succedat æterna damnatio? Et quia de infelici libidine, unde supra diximus, credendum est illud dictum esse qnod ait propheta, Quomodo confractus est malleus universæ terræ (Jerem. L, 23)? quamvis post adverrum Domini nostri Jesu Christi per universa monasteria, et per clericos vel etiam laicos castitatem servantes quasi confractus esse malleus illo videatur; adhuc tamen, quod pejus est,multo plures sunt, qui ab illo malleo quotidie confringuntur, illi qui de ruina vel collision ipsius liberantur. Unde iterum atque iterum rogo,ut diligentius consideremus, et quantum possumus timeamus illud quod Dominus in Evangelio dixit: Qui viderit mulierem ad concupiscendum, eam, jam mæchatus est eam in corde suo (Matth. v, 28).