Latin
Sermon 293
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 293.5
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo mors intret per fenestras. Pro qua re, sicut jam dictum est non solum ab extraneis mulieribus, sed etiam ab ancillis propriis refrenanda est et secreta familiaritas, et oculorurn incauta fragilitas; ne illud eveniat nobis quod Dominus per prophetam terribiliter clamat dicens, Mors intravit in animas vestras per fenestras vestras (Jerem. IX, 21). Per quas enim fenestras mors intrat ad animas nostras, nisi per visum oculorum, et auditum aurium? Si per linguam amico aut servo tuo jusseris ut ad te meretrix adduaudieris, si detrahentem, vel aliquid luxuriose loquentem, aut cantica turpia proferentem non respuis; per aurium tuarum fenestras mors intravit ad animam tuam. Et quia Dominus dixit, Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mæchatus est eam in corde suo; intelligitur quod voluntas perfecta faciendi reputabitur pro opere facti. Ac sic dum aliquis mulierem libidinoso animo considerat, per fenestram corporis sui ad secretum cordis venenum mortis instillat. Talis enim cogitatio, etiamsi aliquo impediatur casu, ut non impleat voluntatem suam; nihiluminus actionis crimine condemnatur a Domino: ac sic et illa casta est cum qua libidinis malum voluit exercere, et ille jam adulter tenetur in corde. Et idco audiamus Scripturam dicentem, Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV, 23); et illud, Averte oculos meos, ne videant vanitatem (Psal. CXVIII, 37). Quomodo enim si aliquis carbones, ignis apprehendat, si cos cito projecerit nihil ei nocebunt; si vero diutius tenere voluerit, sine vulnere eos jactare non potuerit: ita et ille qui all concupiscendum oculorum defixerit aspectum, et libidinis malum in corde suscipiens moras in cogitationibus suis habere permiserit, excutere eas a se sine animæ plaga non poterit. Et ideo jugiter cum propheta clamemus, Oculi mei semper ad Dominum; quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos (Psal. XXIV, 15); praestante Domino nostro etc.