Latin
Sermon 296
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 296.3
Unproofread scanNot analysed yet
Per peccatore. superbi, humiles designali. Et tamen, fratres, quondo pauperes in Scripluris divinis benedicuntur, et peccatores maledicuntur, qui sensus divinæ Scripturæ diligenter attendit, non hoc de omnibus peccatoribus, nec de universis pannosis pauperibus dictum intelligit. In peccatoribus enim quos Scripturæ divinæ maledicere videntur, non omnes pecatores, sed tantummodo superbi intelliguntur; qui non solum mala faciunt, verum etiam mala ipsa fronte impudentissima defensare non crubescunt. Ipsi enim sunt de quibus scriptum est, Confundantur superbi, quia injuste inquitatem fecerunt in me (Psal. CXVIII, 78); et illud, Tu, inquit, oculos superborum humiliabis; (Psal. XVII, 28); et illud, Seperbi inique agebant usquequaque( Psal. CXVIII, 51) et illud, Deus superbis resitit (Jacobis IV, 6). Innumerabilia sunt hujuscemodi testimonia, quibus superborum arrogantia denotatur. Et ideo quoties auditis in Scripturis peccatores maledici, sicut jam dixi, de superbis, hoc est, peccata sua defendentibus intelligite. Et quoties auditis pauperes collaudari, nolite hoc de omnibus pauperibus accipere, sed de bonis tantummodo christianis, qui mites sunt et humiles corde; de quibus scriptum est, Super quem requiescrit spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementen verba mea (Isai. LXVI. 2)?