Latin
Sermon 296
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 296.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quo animo maledicatur in Scripturis. Sed cum hæc ita sint, forte aliquis intra se cogitat et dicit: Quomodo nobis in Scripturis divinis præcipitur, Benedicite, et nolite maledicere (Rom. XII, 14); et illud Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10); et, Benedicite persequentibus vos (Rom. XII, 14)? quomodo ipsæ Scripturæ divinæ, quæ nobis hoc prohibent, toties maledicunt? Maledictiones istæ, fratres charissimi, non optaantis, sed prædicentis animo proferuntur. Non enim volunt ut hoc peccatoribus veniat: sed quia sine dubio venturæ sunt, ipsæ maledictiones prophetiæ esse probantur. Et ideo quicumque peccatores se esse cognoscunt, et per Scripturas sacras magis benedici quam medici desiderant, cito ad pœnitentiæ medicamenta confugiant; ne forte si illos in peccatis suis perseverantes mors repentina prævenerit, omnes maledicitiones quæ ab initio mundi in Scripturis sanctis leguntur, ita in ipsos veniant, ut eos liberari de pœ perpetua non permittant.