Latin
Sermon 299
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 299.2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sacerdotum obligatio ut illud tradant. Verbum Dei pecunia duplicanda. Nam si nos semper ultro velimus offerre, et vos aliquoties tardantibus nobis nolueritis exigere; possumus ab illis qui periculum nostrum nesciunt, importuni forsitan judicari. Sed qui bene novit quam grave pondus immineat cervicibus sacerdotum, intelligit quod quamvis assidue verbum Dei prædicemus, minus tamen reddimus quam debemus. Testificatur enim sacerdotibus Spiritus sanctus per prophetam, Clama, ne cesses: non dicit, Clama post multos dies; sed, Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo peccata eorum ((Isai. LVIII, 1). Et iterum: Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 18). Et Apostolus: Memoriam mei retinete, quoniam per triennium non cessavi die ac nocte, cum lacrymis monens unumquemque vestrum (Act. XX? 31). Si Apostolus, ut se apud Deum absolveret, die noctuque verbum Dei prædicabat; quid de nobis fiet, qui vix vel post multos dies commisso nobis gregi spiritualia pascua providemus? Et propterea contestatur Timotheum idem apostolus, dicens: Testificor coram Deo, et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos, et adventum ipsius, et regnum ejus (II Tim. IV, 1). Et quasi interrogaretur quare tam metuendam contestationem præmitteret, secutus adjunxit: Prædica verbum, insta opportune, importune; argue, obecra, increpa (Ibid. ,2). Quid est opportune, importune; nisi opportune volentibus, importune nolentibus? Volentibus audire verbum Dei offerendum est; fastidientibus, ingerendum: ne forte contra nos ante tribunal Christi stantes dicant se a nohis admonitos non fuisse et animarum illorum sanguis de nostris manibus requiratur. Unde cum grandi tremore pensare debemus, ne ad nos etiam illa terribilis sententia dirigatur, quam servus ille meruit audire, qui acceptum talentum duplicare noluit: Serve, inquit, male et piger, quare non dedisti pecuniam meam nummulariis ad mensam; et ego veniens cum usuris exegissem illam (Matth. XXV, 26, 27)? Et quid post hæc? Avertat Deus hoc a nobis: Inutilem, inquit, servum projicite in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium (Ibid. ,30). Quare, inquit, non dedisti pecuniam meam nummulariis? Pecunia, dilestissimi, non aluid intelligitur, nisi id quod in ecclesia prædicatur. Nummularii qui pecuniam accipere debent, non sunt alii nisi populi christiani. Sicut enim nobis grave peccatum erit ad mensam cordis non dedisse pecuniam Domini nostri; ita e contrario et unicuique vestrum non parvum periculum imminet, si id quod verbis acceperit, bonis operibus duplicare nolue rit.