Latin
299.5.1 to 299.5.23
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 299.5.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
Cibus est animæ. Quia ergo et nostrum et vestrum periculum agnovistis; quoties evenerit ut vobis tardius verbum Dei ministretur, sic hoc molesto accipite, quomodo si corpori vestro quotidiani victus substantia subtrahatur. Non enim qpud nos major debet esse corporis fames quam animæ. Nam quantum animam digniorem esse novimus tantum de ejus victu majorem sollicitudinem habere debemus. Si enim caro nostra bis in die reficitur; quaro molestum et ineptum judicet aliquis, si vel poste septem dies anima Dei verbo pascatur. Quomodo enim caro reficitur cibo isto terreno; sic et anima pascitur Dei verbo. Et ideo quoties vobis tardius oblatum fuerit, per sanctam importunitalem vestram excitate pigritiam nostram, et quod vobis jure debetur exigite. Sacerdotes velut vaccæ lac verbi Dei præparent. Id populi velut vituli sollicite requirant. De hac re amat Cæsarius inquietari. Sacerdotes enim in Ecclesia similitudinem videntur habere vaccarum; christiani vero populi typum præferunt vitulorum. Quomodo, enim vaccae per campos et prata discuruunt vineta et oliveta circumeunt, unde pastis herbis ac frondi. bus cibum lactis præparent vitulis suis: ita sacerdotes in diversis sanctarum Scripturarum montibus assidue legendo verbum Dei, debent flores decerpere, ex quibus spirituale lac valeant filiis ministrare; ut possint partem habere cum apostolo Paulo, qui dixit, Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 2). Non incongrue, fratres charissimi, sacerdotes vaccarum similitudinem habere videntur. Sicut enim vacca duo ubera habet, ex quibus nutriat vitulum suum; ita et sacerdotes duobus uberibus, Veteris scilicet et Novi Testamenti, debent pascere populum christianum. Considerate tamen, fratres, et videte quia istæ carnales vaccæ non solum ipsæ ad suos vitulos veniunt, sed etiam sui vituli eis obviam currunt, et ita ubera matrum suarum capite frequenter percutiunt, ut aliquoties, si majores vituli sint, ipsarum matrum corpora de terra sublevare videantur;