Latin
Sermon 303
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 303.4
Unproofread scanNot analysed yet
Et ea quæ ad agriculturam spectant. Animæ nostræ cura, fratres charissimi, maxime terrenæ culturæ similis est. Sicut enim in terra quæ colitur, alia exstirpantur, alia radicitus evelluntur, ut quæ bona sunt seminentur: ita et in anima nostra fieri debet. Eradicentur mala, et bona plantentur; exstirpentur noxia, et utilia inserantur: superbia evellatur, et humilitas plantetur; projiciatur avaritia, et misericordia teneatur; contemnatur luxuria, et castitas diligatur. Nam quomodo in terra tua, nisi mala projeceris, bona plantare non poteris, sic et de anima tua nisi spinas et tribulos vitiorum cradicaveris, virtutum germina saneta plantare non poteris. Dic mihi, rogo te, quicumque es ille qui jam paulo ante dicebas quod pro eo quod non nosses legere, ideo non possis Dei præcepta complere; dic mihi, quis tibi monstravit quomodo putares vineam tuam, quo tempore plantares novellam? Quis tibi hoc ostendit? Quia aut vidisti, aut audisti, aut interrogasti cultores optimos qualiter deberes colere vineam tuam. Quomodo ergo sollicitus es de vinea tua, quare non sic es solliciuts de anima tua? .