Latin
Sermon 303
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 303.5
Unproofread scanNot analysed yet
Villa Dei et villa hominis: quæ utrique cura exhibenda. Attendite, rogo vos, fratres, duo genera agrorum sunt: unus ager est Dei, alter est hominis. Habes tu villam tuam; habet et Deus suam. Villa tua est terra tua; villa Dei est anima tua. Num quid justum est ut villam tuam colas, et Dei villam desertam dimittas? Si colis terram tuam, cole et animam tuam. Villan. tuam vis componere, et Dei villam desertam dimittere? Numquid hoc justum est, fratres? Numquid lam tuam cultam, et gaudes; cur non attendis animam tuam desertam, et plangis? De agro villæ nostræ paucis diebus victuri sumus in mundo: ibi ergo, id est, in anima nostra majus studium debemus semper impendere. Animam nostra quasi villam suam nobis dognatus est committere Deus, ut illam omni studio debeamus excolere. Totis ergo viribus cum Dei adjutorio laboremus, ut cum Deus ad agrum suum, hoc est, ad animam nostram venire voluerit, totum cultum, totum compositum, totum ordinatum invenial, messem inveniat, non spinas; vinum inveniat, non acetum; triticum magis quam lolium. Si omnia quæ placeant oculis suis invenerit, æterna nobis præmia repensabit. Si vero totum desertum et spinis repletum aspexerit, cum ipsi spinis operum nostrorum æterno nos incendio deputabit.