Latin
Sermon 304
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 304.2
Unproofread scanNot analysed yet
Aliis indulgendo conciliatur. Per indulgentiam autem docuit nos Dominus, quomodo possirnus impetrare misericordiam ab illo, cum in Evangelio ait, Dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 37): item, Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater cælestis peccata vestra; si non dimiseritis hominibus, nec Pater vester cœlestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 14 et 15). Hæc quoque vera scientia magnam per nos misericordiam sonat his qui eam recte intelligere possunt. Igitur ex nostro judicio judicat nos Deus, et quodam modo in potestate nostra est quomodo judicemur a judice Deo. Si misericorditer judicemus in nos detinquentibus, misericorditer judicat Deus de nobis in se peccantibus. Intendamus ergo in exemplum illius, sicut Doctor Gentium nos admonens ait, Donate vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut Deus in Christo donavit vobis, ita et vos facite (Coloss. III, 13): hoc est, quomodo Deus in Christo nobis peccata donavit, sic etiam nos qui in nos peccant dimittamus. Item alibi idem apostolus ait, Nulli malum pro malo reddentes (Rom XII, 17): et alio loco, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Ibid. ,21). Sciendum est certissime quod unusquisque talem indulgentiam accepturus est a Deo, qualem et ipse dederit proximo suo. Tunc oratio nostra pro peccatis nostris ad aures omnipotentis Dei cito perveniet, si delinquentium preces in nostris auribus acceptabiles erunt. Qui clementer peccantibus ignoscer novit, clementiam divinæ pietatis certissime accipiet. Unde et scriptum est, Qui pronus est ad misericordiam, benedictus a Domino (Prov. XXII, 9). Sic enim remittitur nobis, ut nos remiserimus eis qui nobis quacumque malignitatenocuerunt. 3. Miserationum multa genera. Multa itaque genera sunt miserationum, quæ cum facimus, adjuvamur ut dimittantur nobis nostra peccata. Sed ea nihil est majus, qua ex corde dimittimus quod quisque peccavit. Non solum enim qui dat esurienti cibum, sitienti potum, modo vestimentum, peregrinantibus hospitium, et cælera hujusmodi, verum etiam qui dat veniam peccanti, eleemosynam dat. Et qui emendat verbere in quem potestas datur, vel coercet aliqua disciplina, et tamen peccatum ejus qui ab illo læsus aut offensus est, dimittit ex corde, vel orat ut ei dimittatur; non solum in eo quod dimittit atque orat, verum etiam in eo quod corripit et aliqua emendatoria pœna plectit, eleemosynam dat; quia misericordiam præstat. Proinde, fratres, obsecro ut ante omnia misericordiæ operam detis, et in quibuscumque possitis proximos vestros adjuvetis. Ad indulgendum quoque proximis vestris, delicta eorum prompti sitis; ut peccatorum vestrorum veniam pro hoc ab omnipotente Judice adipisci valeatis, et vitam æternam cum sanctis omnibus in cœlesti regno perpetualiter habere mereamini: præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deusn, per omnia sæcula sæculorum. Amen.