Latin
Sermon 305
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 305.1
Unproofread scanNot analysed yet
Misericordia terrena ad cœlestem venitur. Misericordia divina et humana. Modo, fratres, cum Evangelium legeretur, audivimus, dicentem Dominum Salvatorem nostrum, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7). Dulce est nomen misericordiæ, fratres charissimi; et si nomen quanto magis res ipsa? Et cum eam omnes homines habere velint, quod pejus est, non toti sic agunt; et cum omnes misericordiam velint accipere, pauci sunt qui velint misericordiam dare. O homo, qua fronte vis petere quod dissimulas dare? Debet ergo in hoc mundo misericordia dare, qui illam optat in cœlo rccipere. Et ideo, fratres charissirni, quia omnes misericordiam volumus, faciamus nobis illam patronam in hoc sæculo, ut nos ipsa liberet in futuro. Est enim in cœlo misericordia, ad quam per terrenas misericordias pervenitur. Sic enim Scriptura dicit: Domine, in cœlo misericordia tua (Psal. XXXV, 6). Est ergo et terrena et cœlestis misericordia, humana scilicet et divina. Qualis est misericordia humana? Ipsa est misericordia divina? Illa sine dubio quæ tibi tribuit indulgentiam peccatorum. Quidquid enim misericordia humana largitur in via, misericordia divina reddit in patria. Deus enim in hoc mundo in omnibus pauperibus et alitur et esurit 1, sicut ipse dixit, Quamdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Deus ergo qui de cœlo dignatur dare, vult in terra recipere. Quales sumus nos, qui quando donat Deus volumus accipcre, quando petit nolumus dare? Quando enim pauper esurit, Christus indiget, sicut ipse dixit, Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare (Ibid. ,42). Noli ergo despicere miseriam pauperum, si vis securus sperare indulgentiam peccatorum. Esuit modo Christus, fratres, in omnibus pauperibus ipse esurire et sitire dignatur; et quod in terra accipit, in cœlo reddit. Rogo vos, fratres, quid vultis aut quid quæritis, quando ad ecclesiam venitis? Quid utique,nisi misericordiam? Date ergo terrenam et accipictis cœlestem. Petit a te pauper et tu petis a Deo; ille buccellam, tu vitam æternam: da mendico, quod accipere merearis a Christo; audi ipsum dicentem, Date, et dabitur vobis (Luc. 38). Nescio qua fronte velis accipere quod non vis dare. Et ideo quando ad ecclesiam venitis, secundum vires vestras, qualescumque eleemosunas pauperibus exhibete. Qui potest, afferat argentum; qui non potest, exhibeat vinum. Si nec hoc habuerit, exhibeat esurienti buccellam; si non habet integram, vel qualemcumque particulam: ut impleat illud quod Dominus admonuit per prophetam, Frange esurienti panem tuum (Isai. LVIII, 7). Non dixit, Da totum: ne forte pauper sis, et amplius haber non possis.