Latin
315.1 to 315.27
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 315.1-2-27
Unproofread scanNot analysed yet
Massa candida unde sic dicta. Ex quibus collecta. Dilectissimi fratres, natalem martyrum celebraùus quorum multitudo massam, splendor candidam fecit. Massa enim dicta est propter numerum, Candida propter meritum. Nam quid aliud Massa Candida, nisi multitudo intelligenda est martyrio candidata? Sicuti modo, cum Apocalypsis legeretur, audivimus, quia vidit beatus discipulus, et apostolus, qui Christi solebat discumbere super pectus, martyrum turbas candida veste fulgentes et palmis virentibus triumphantes; et quod feliciter vidit, nobis fideliter indicavit. Ait enim, sicut modo audivimus: Vidi, et ecce multitudo quam numerare nemo polerat, ex omni populo, et tribubus, et linguis, vestiti omnes candidas vestes, et palmæ in manibus eorum (Apoc. VII, 9). Vestis candida significat innocentiam, palmæ victoriam. Et ait quidam de senioribus ad Joannem: Isti qui sunt, et unde. venerunt (Ibid. ,13)? Joannes autem: Domine, tu scis Ille autem, qui ideo interrogaverat, ut doceret: Hi sunt, inquit, qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine Agni (Ibid. ,14). Qualis sanguis, fratres? Lavat sanguis iste, non maculat: habet quidem ruborem, sed tamen non potest maculare candorem. Mirum est hoc, dilectissimi: illius enim sanguis est, de quo dicit sponsa ejus in Canticis canticorum, Frater meus candidus et rubens (Cant. V, 10). Si candidus, quare ruben? Si enim candorem innocentiæ Chriti nullus peccati nævus offudit, quare sanguinem fudit? Si candidus, quare rubens? Si candidus ille nulla se iniquititis nocte fuscavit, quare crucem immaculatus ascendit? Quæris quare? audi Evangelium: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII, 24, 25). Vide Massam, et intellige seminis causam. Massa hæc, fratres (sicut audistis, ex omni populo, et tribubus et linguis), ex utroque sexu et ex omni ætate collecta est.