Latin
Sermon 316
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 316.3
Unproofread scanNot analysed yet
Laurentius cum Stephano comparatur. Quem tibi similem comparabo? quem honori tuo coæquabo? Inveniam tibi similem, et quodam modo priorem et in honore et in confessione: in honore primum Christi diaconum, in confessione beatum Stephanum. Qui post Christi ascensionem primus in septem diaconis ab Apostolis ordinatus, martyrio præcedente ante Apostolos est coronatus. Attendite, fratres, istorum duorum principum victoris exercitus martyrum parem operationem et confessionem. Lapidabatur Stephanus, et orabat: assabatur Laurentius, et hilari facie congaudebat. Orabat Stephanus pro Saulo lapidatore suo: et Laurentius christianum fecit Hippolytum custodem suum. Magna mirabilia fecerunt arculudiaconi isti: a quibus patiebantur supplicia, ipsis prærogabant divina beneficia. Hoc enim fecerunt, quod et Christum Dominum in passione facientem audierunt, qui pro inimicis in cruce orabat, dicens: Pater; ignosce illis; quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Hoc ipsum et eos Dominus docuit, ubi ait: Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi ego sum, illic et minister mens erit (Joan. XII, 26). Meruerunt quippe esse cum Christo, qui magna constantia confitentes Christum, vicerunt Antichristum. Ergo et nos, fratres, tota mentis nostræ intentione Dominum Jesum Christum confiteamur, ipsum omni virtute timeamus ac diligamus: ut cum omnibus sanctis ad præmia regni cœlestis pervenire mereamur. dfAmen