Latin
Sermon 316
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 316.2
Unproofread scanNot analysed yet
Agni sanguine candidantur. Ergo magnam habuerunt spem resurrectionis: et ideo tolerabant tormenta passionis. Sperabant magnam claritatem, gloriosam requiem; sperabant cœlestem Jerusalem, sperabant paradisum: et unde Adam transgressionis causa foris projectus est, illuc sancti, prostrato eo qui Adam deceperat, tropæa victricia reportarunt. Laverunt sancti stolas suas in sanguine passionis, et candidas eas fecerunt in sanguine Redemptoris. Nam notum est, fratres, quia si cujus vestimentum sanguinem tetigerit, inquinabitur. Sed sanguis Agni immaculati candidare novit, cruentare non novit. Itaque beatus Laurentius habitu, vultu et sanctitate decorus, candidam ante passionem habuit conscientiam, et per passionem candidiorem dealbavit stolam corporis et mentis. O sancte Laurenti, candidus in mente, candidus et corporea veste, non valeo condigne laudare meritum tuum; quia magnum aderto consilium egisti, thesauros Ecclesiæ suscipiens, christianis pauperibus crogasti; et thesauros cœlestes accipere meruisti. Sic enim monet Dominus in Evangelio, dicens: Vende omnia quæ habes, et da pauperibus; et habebis thesaurum in cœlo (Matth. XIX, 21). Impleti præceptum Domini; et dedit tibi præmium regni sui. Qualiter te honorem, quo te laudem præconio; qui in ipso prælio confessionis positus, cum adhuc sub custodia Hippolyti ageres, virtulem Domini semper estendens, crucem Christi super cæcorum oculos faciebas, cæcos illuminabas, et Hippolytum ad fidem Christi mirabiliter convertebas.