Latin
Sermon 349
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 349.7
Unproofread scanNot analysed yet
Adulantis blandimentum, oleum peccatoris. Quid est autem oleum peccatoris, nisi blandimentum adulatoris? Si quis aliquem vehementer objurget, videtur saevire in peccatum ejus: et libere ei dicat mala quæ commisit; et ille si imitaiur fortasse objurgatorem suum, simul cum illo irascitur peccato suo. Quare diCtum est, Irascimini et nolite peccare; quæ dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 5). Ergo dicat ille vera: forte corrigitur. Alius vero veniat ad eum, et assentetur et dicat, Imo laudabiliter fecisti: quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et qui iniqua gerit, benedicitur (Psal. x, 3, sec. Hebr.) ; difiluit, letus vocatur. Avarus est; et dicitur de co quia servat reni suum. Vindicat se de inimico, cam dictum sit, Dimitte ut dimittatur tibi (Luc. VI, 37); et fortis vocatur. Sic considera cætera, quemadmodum assentatores, id csl, adulatores Irabeant verba fallacia, habeant numina laudis: ipsa est unctio peccatoris. Nos aurem audiamus prophetam dicentem, Populus meus, qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et conturbant semitas pedum vestrorum ihai. III, 12). Ergo si dicatur ab aliquo libere peccatum alicujus, et ab alio palpetur; si videat aliquis terlius et interrogetur quid sit factum, nonne ita solet respondere: Ille dixit ei vera, et non blandiius est? Quid ille alter? quid lecit? Unxit ei caput, et discessit. Nos vero, fratres, si vere spirituales medici sumus, et de animarum vestrarum remedio attentius cogitemus, non debemus palpare quemquam, nec nos ncc vos Confiteamur peccata nostra, non excusemus: tu fecisti, tu reus es; tu confilere, tibi ignoscitur. Si autein dicis. Non ego feci; ubicumque verba' excusare volucris, peccaluln tuum manet in te, peccati reus es: et non illius peccati lanium quod fecisti, sed hujus etiam superbias quod confiteri noluisti. De quo peccato nos Dominus liberare dignetur: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in sæcula saiculorum. Amen.