Latin
12
Pseudo-Cyprian, Ad Novatianum 12
Unproofread scanNot analysed yet
Erunbesce iam nunc, si fieri potest, Nouatiane, desine argumentis tuis impiis incautos decipere, desine unius capituli praescriptione terrere. legimus et adoramus nec praetermittimus caelestem Domini Sententiam qui ait negaturum se negantem, numquid et paenitentem? et quid ego tamdiu de miserationibus probare singula gestiam ? quandoquidem Niniuitis Allophylis et longe a lege Domini constitutis propter ciuitatis suae adnuntiatam euersionem deprecantibus misericordia Dei non denegatur. ipsi illi Pharaoni sacrilega temeritate repugnanti, cum quando caelestibus plagis uerberaretur et conuersus Moysi et fratri eius dixisset: orate pro me ad Dominum, quia peccaui, in continenti ab eo suspendebatur ira Dei. et tu iam, Nouatiane, iudicas et nullam spem pacis ac misericordiae habere lapsos praedicas nec increpanti te apostolo aurem adcommodas dicenti: tu quia es qui iudicas seruum alienum? domino suo stat aut cadit. stabit autem, potens est Deus stabilire illum. unde pertinenter et necessarie ex persona eorundem lapsorum increpat uos spiritus sanctus dum dicit: noli gratulari inimica mea mihi, quoniam si cecidi, et exsurgam: et si in tenebris ambulauero, Dominus lumen est mihi. iram Domini tolerabo, quoniam peccaui illi, usque dum iustificet causam meam et faciat iustitiam et iudicium et producat me ad lucem. uidebo iustitiam illius et uidebit me inimica mea et cooperiet se confusione.