Latin
13
Pseudo-Cyprian, Ad Novatianum 13
Unproofread scanNot analysed yet
Oro, non legisti: nolite gloriari, et nolite loqui excelsa, et ne exeat magniloquentia ex ore uestro, quoniam erigit a terra pauperem et ab sterquilino erigit inopem et sedere facit eum cum potentibus populi? non legisti: tu qui stas uide ne cadas? non legisti: quia Dominus superbis contrasistit, humilibus autem dat gratiam? non legisti: qui se extollit humiliabitur? non legisti: quia Deus perdidit memoriam superborum et non relinquit memoriam humilium ? non legisti: quia quo iudicio quis iudicauerit, eum iudicari necesse est? non legisti: quia qui odit fratrem suum, in tenebris eat et in tenebris ambulat et non scit quo eat, quia tenebrae excaecauerunt oculos eius? unde igitur [et] tam sceleratus, tam perditus, tam discordiae furore uesanus extiterit iste Nouatianus, inuenire non possum qui semper in domo una id est Christi ecclesia proximorum delicta ut propria fleuerit, onera fratrum, sicut apostolus hortatur, sustinuerit, lubricos in fide caelesti adlocutione corroborauerit. at nunc ex quo Cainam illam haeresim, quae non nisi tantum occidere gestit exercere coepit, nec sibi nouissime parcit. ceterum si legisset, quia iustitia iusti non liberabit eum in die qua errauerit et iniquitas impii non nocebit eum ex qua die conuersus fuerit, iam olim in cinere paeniteretur, ille qui semper paenitentibus aduersatur, qui in ruina facilius aedificatorum stantium operatur quam in structione iacentium ruinarum, qui multos ex fratribus nostris miserrimos falsis suis aduersationibus perterritos iterum fecit ethnicos dicendo quod paenitentia lapsorum uana nec possit eis proficere ad salutem, clamante scriptura et dicente: memento unde excideris et age paenitentiam: si quo minus, ueniam tibi, nisi paenitentiam egeris. et quidem ad septem ecclesias scribens singulis sua quaeque facinora et delicta ingerens paenitemini dicebat. quibus ? nisi illis scilicet quos pretio magno sui sanguinis redemerat.