Latin
2.15 to 2.21
Pseudo-Cyprian, Ad Novatianum 2.15-21
Unproofread scanNot analysed yet
sicut Esaias ait: excaecati sunt serui Dei. et merito excaecati, quia uoluntas schismaticorum non est in lege quae lex unam nobis et singularem designat ecclesiam, in illa scilicet quae sub Noe ante diluuium Dei prouidentia fabricata est area, in qua non tantum munda animalia, sed et inmunda, ut tibi cito respondeatur, Nouatiane, inuenimus esse reclusa. quae arca sola cum his quae secum fuerant liberata est in aqua, at ceteri qui in ea inuenti non sunt diluuio perierunt. ex illa igitur arca remittuntur duae aues corax et columba. qui corax uere hominum inmundorum et in tenebris perpetuis futurorum per saeculi latam uiam et inmunda uescentium apostatarum futurorum et ad ecclesiam se amplius non uertentium figuram portabat, quem sicut legentes inuenimus emissum et non amplius reuersum. huic ergo aui id est inmundo spiritui quique fuerint similes inuenti ad ecclesiam amplius reuerti non poterunt: qui et si uoluerint, Dominus prohibebit qui Moysi praecepit dicens: omne uarium et inmundum eice foras extra castra. columbam autem emissam in continenti significatur reuersam eo quod requiem non haberet pedibus suis: quam Noe recepit in arcam et post septimum diem iterato emissam recepit eam portantem suo ore oliuae folium.