Latin
3
Pseudo-Cyprian, Ad Novatianum 3
Unproofread scanNot analysed yet
Et ego quidem, fratres dilectissimi, non temere ista cogitans nec humana sapientia conspirans, sed ut caelesti Domini dignatione necessarie et pertinenter mentibus nostris concipere permittitur, dico illam id est columbam duplicem nobis per semet ipsam significare figuram. primam quidem et principalem suam hoc est spiritalem** olim id est ab initio diuinae administrationis insistit, et sacramentum baptismatis, quod in salutem generis humani prouisum et soli ecclesiae caelesti ratione celebrare permissum, per os suum praeostendit. ter enim emissa ex arca uolitans per aerem super aquam significabat iam tunc ecclesiae nostrae sacramenta. unde et Dominus Christus Petro sedet ceteris discipulis suis mandat dicens: euntes euangelizate gentibus, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. hoc est, ut trinitas illa quae snb Noe per columbam figuraliter operata est haec nunc in ecclesia per nos spiritaliter operetur.