Latin
2
Pseudo-Cyprian, Adversus Judaeos 2
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc modo Dominus et Pater in principio fecit hominem sua, manu 20 eumque posuit in paradiso data certa condicione praeceptorum uitae legis et testamenti. ille autem contemptis patris praeceptis expulsus est de paradiso in suam terrigenam natiuitatem, in qua etiam defunctus est: sed Dominus suscitauit genus iustum de semine Adae, quod semen conseruauit in populum super flumen et heredes eius. ex illo genere inuenit hominem iustum, cui imperauit ut faceret fabricam in modum machinae capacitatis certae mensurarum compagibus, ut illa condita cum suis fratribus Noe seruaretur per illud genus: sed iusserat Deus propter iniustitiam hominum orbem terrae aquis inundantibus deperire. igitur postea saluus factus est cum suis Noe. et constituit ei Deus praecepti sui testificationem dicens: omnis res cibus uobis, quasi pabulum olerum excepta carne cum sanguine uitae, et posuit huius testificationis signum in arca. post haec rursus Dominus Deus testificatus est Abrahae in Isaac hoc modo dicens: tibi dabo hanc terram et semini tuo, et faciam te patrem multarum gentium. et exinde increuit semen in multitudinem populi, et diuisum est in duodecim patriarchas. sed etiam illis quoque Dominus testificationem posuit in montem Choreb per Moysen, de quo loco expulsis gentibus constituit illic populum, quem accepit et possedit promissam sibi hereditatem: quibus etiam pleraque signa et miracula ostendit Deus quasi carissimo filio. sed idem populus perceptis tot tantisque beneficiis aduersatus est patrem et dereliquit Deum uiuum. dereliquit enim Israel Dominum ostendens ei terga et non faciem: nam faciem suam conuertit ad idola, et interficiendo missos ad se prophetas qui de Christo praedicabant exinde consueuit Israel persequi Christum non tantum in corpore aduenientem sed etiam cum a prophetis adnuntiaretur. uniuersos etenim uates persecuti sunt **eum, ex quibus quosdam lapidibus insectati, alios indigne excruciando peremerunt, non tam ipsos quam per eos Dominum Iesum Christum. quae enim huius probatio ? scilicet quod insimulatos [et infidos] et perfidos et mendaces et contrarios Christi susceperint, ueros autem et fidei plenos inpugnauerint. Moysen maledicebant, quoniam Christum praedicabat: Dathan amabant, quoniam Christum non praedicabat: Aaron repudiabant, quoniam Christi similitudinem praeferebat: Abiron constituebant, quoniam Christo contradicebat: Dauid oderant, quoniam Christum canebat: Saul extollebant, quoniam Christum non loquebatur. Samuelem respuebant, quoniam Christum loquebatur: Cham seruabant; nihil enim de Christo loquebatur: Hieremiam lapidabant Christum uaticinantem: Ananiam. diligebant Christum aduersantem: Esaiam secabant Christum uociferantem: Manassen magnificabant Christum persequentem: Ioannem interimebant Christum demonstrantem: Zachariam trucidabant Christum diligentem: ludam diligebant Christum tradentem.