Latin
3
Pseudo-Cyprian, Adversus Judaeos 3
Unproofread scanNot analysed yet
Videtis quemadmodum Christum qui diligunt odiuntur, qui odiunt amore flagrant apud indignam plebem. o pertinaciam persecutionis indignam usque ad mortis exterminationem :non enim tantummodo testes Domini inpugnauerunt sed et ipsum Dominum perfidi coloni, contumeliam fecerunt patri in filio. quid igitur digni fuerunt pati ob hoc admissum ? scilicet fugari de regno, abdicari hereditate: et ita factum est et ita euenit, digna dignis optigerunt. pater enim contumelias passus in filio, filius perpessus in prophetis tempore quo moriebatur: in suo tempore coactus est indignatione scribere nouum testamentum adhibitis testibus caelo et terra et angelo de templo adsistentibus Moyse et Helia. hos enim testes adhibuit, cum pateretur in Israel: haec ita facta praedixit per prophetas his uerbis: audi caelum et praebe aurem terra, quoniam Dominus locutus est: filios genui et exaltaui, ipsi autem me repudiauerunt.