Latin
4
Pseudo-Cyprian, Adversus Judaeos 4
Unproofread scanNot analysed yet
Has uoces effudit Dominus in Israel uociferans dicens: uos noluistis, alii me recipient qui nondum nec mentionem mei audierunt. uos nuptias meas spreuistis, alii ibunt qui non sunt uocati. uos meum rus et uineam colere recusastis, unde fructus iustitiae proueniunt: alii colent et fructus capient in Deo'. quae est ista tam dira mens et execranda cogitatio ? interficere ergo potuistis regem et sponsum ? propter hoc testis est caelum et terra et quae in illis sunt elementa: insuper et omnis creatura testis est in mortem Christi. o nouam crudelitatem. commota est omnis natiuitas in Domini passione, populus mansit inmobilis sine trepidatione: angelus in paenitentiam conscisso uelamine refugit, plebs sine pauore integra ueste permansit: conuersa sunt elementa et confusa, Israel securus durauit. o duritia noua, o audacia singularis, o perfidia cruenta. Pilatus exterae gentis iudex saecularis potestate temporalis purificauit manus et abluit scelus necessitatis dicens: immunis et innocens sum ab huius sanguine. plebs autem nec alienum nec exterum imitata est, sed insuper adclamabat: tolle affige in cruce: sanguis huius in nobis et in filiis nostris. uiolenta crudelitas inexplebilis inhumana et corda optusa et oculi reclusi: interfecerunt bene merentem suum nec lacrimas profuderunt. lugebant apostoli, et populus gloriabatur: tremebat terra, et plebs laetabatur: iudicabatur Dominus, et Israel exsultabat. [patiebatur Christus, et impii exclamabant: cruciabatur Dominus, et plebs laetabatur: sepeliebatur Dominus, et plebs epulabatur: ignominiosa sua sollemnitate iniqua signauerunt delicta crudelitatemque suam.]