Latin
Lines 2.1-2.48
Pseudo-Cyprian, Carmina 2.1-48
Unproofread scanNot analysed yet
Iam Deus omnipotens primaeui crimina saecli
Vindice diluuio cunctis aboleuerat undis,
Quot caelum spargit, terra euomit, expuit aequor,
Hactenus et liquido poenas decernere pactus
Excidio, quotiens hiemem conduceret aer,
Frenandis uarium pluuiis mandauerat arcum
Purpureo et uiridi signantem nubila limbo.
Iridis in nomen, propria est quae fibula nimbis.
Sed recidiua hominum pariter cum gente secunda
Impietas iterumque mali noua pullulat aetas,
Supplicio iam non imbres sortita, sed ignes :
Sic Sodomum meruit tellus ardentibus uri
Roribus et finis portendere signa futuri.
Effera luxuries illic inimica pudori
Instar legis erat, fugeret quam praescius hospes,
Ante penes Scythicas uel apud Busiridis aras
Exoptans per sacra necem caestuque cruorem
Subdere Bebrycio, Libycas satiare palaestras,
Ante etiam Circaea nonas per pocula formas
Sumere, quam laesum Sodomis amittere sexum.
Pulsabant caelum inuidia conubia (monstra),
Incestu parili generis natura rebellis
In sese, laesumque uiri cum corpore nomen.
Tempore sed certo Deus omnia prospeculatus,
Iudicat iniustos patiens, ubi criminis aetas
Cessandi spatium frustrata coegerat iram. '
Iamque dies ultrix aderat: duo de grege missi.
Angelico forma iuuenes qui spiritus ambo
Diua ministeria, ut Domini mandata iubebant,
Succedunt Sodomis. illic de stirpe piorum
Transuena Loth aequi sapiens iustique colonus
Vnus erat meminisse Deum: solet utilis arbor
In siluis latitare feris uelut hospite fructu.
Is tunc pro porta residens (uix moenia. adibant
Caelicolae) quamquam diuinos inscius ultro
Aduocat adpellat patrio ueneratur honore
Hospitioque uocat, longe stabulare parantes:
Enisus longis precibus, pia pignera mensae
Officiumque probum studio dispungit amico.
Nox requiem dederat, lux soluerat altera noctem,
Et Sodoma in foribus strepitat cum lege pudenda.
Loth contra supplex: ne uos male pasta libido
Incendat iuuenes istam foedare iuuentam:
Luxu quo genitura uacat ? quo semina frustra?
Quo nullae nuptant animae, non lustra colentes,
Non stabulis reduces, non undis subter hiantes,
Nec quae pennarum modulis prope nubila pendent,
Nec quae per terras protracto corpore manant.