Latin
Lines 2.49-2.91
Pseudo-Cyprian, Carmina 2.49-91
Unproofread scanNot analysed yet
Omne genus nixu genuit, est femina coniunx
Omnibus, et numquam cuiquam nisi femina mater.
Nunc si fax iuuenalis auet uastare pudorem,
Sunt intus natae biiuges mihi, nubilis aetas,
Virginitas in fiore tumens, iam debita messi,
Digna cupido uiris, tulerit qua uestra uoluntas:
Dedo pater proque hospitibus pensabo dolorem.
Vulgus ad haec demens: quisnam tu, quantus, et unde
Qui nostris dominere animis legesque recondas?
Transuena non rector Sodomorum iugera libras.
Nunc igitur tute ipse lues, quod nostra cupido est
Pro natis proque hospitibus: satis unus in omnes.
Dicta et facta simul: uulgi mora nulla furentis.
Turbidus hiberno ceu uoluitur impete torrens,
Riuorum innumeros uno pede subuehit amnes:
Si qua illic arbor rapidis offenditur undis,
Haud mansura diu quantum radice licebit
Crinitas durare moras,: ubi subter adesam
Perdit humum circumfosso iam caudice pendens,
Huc illuc certam differt incerta ruinam.
Haud aliter Loth in media uertigine uulgi
Nutabat uinci prope iam: sed diua potestas
Subuenit, angelici iuuenes de limine raptum
Restituunt tectis: demens sed uulgus ibidem
Poenarum auspiciis interdum lumine multant.
Tum decreta Dei reserant, dignam affore poenam
De caelo Sodomis, ipsum meruisse salutem
Iustitiae titulo: quin ergo accingeris istinc
Festinare fugam pariterque educere si quem
Gentis habes: nos exitium iam inducimus urbi.
Loth generos citus alloquitur, sed dura hominum mens
Credere despexit monitum risitque timorem.
Tempore mox quo lux tenebras iam scindere temptat
Et bicolor caeli facies de nocte dieque est
Instabant iuuenes Chaldaeam educere gentem
Ex Sodomis iustamque domum donare saluti:
Eia age Loth exsurge tuamque adsume iugalem
Et natas duplices atque hinc exterminus ito
Praeueniens Sodomum poenas. manibus quoque amicis
Producunt trepidos et ibidem cetera mandant:
Serua Loth animam neu uisum in terga retrorsum
Vertere forte uelis coeptum uel sistere gressum,
In montem. propera. timuit Loth ardua tardo.