Latin
1
Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio 1
Unproofread scanNot analysed yet
Multifariam multisque modis ago gratias, Fortunate mihi in Domino carissime, diuinae benignitati, quod et tuam pietatem excitauit ad exstimulandum officium meum, ut unico libello commilitonibus nostris materiam subministrarem, unde sibi gratia spiritus opitulante munimenta telaque fabricarentur aduersus persecutionum incursus, et mihi quod petebas conanti non dedignata est adesse, et quod utriusque nostrum operam non passa est esse sterilem, hoc est quod mei Fortunati pium desiderium bene fortunauit, et ministri sui officium uoluit esse gregis sui beneficium. scribis enim ex eo libro multum roboris et alacritatis accessisse strenuis, timidioribus autem et infirmis tantum animorum esse additum, ut ex his quoque per Dei gratiam certam uictoriam nobis promittere debeamus. eoque libentius obtemperaui posterioribus tuis litteris, quibus orat tua caritas, ut quoniam hoc auspiciis Domini nostri Iesu Christi bene successit, addam uolumen alterum de duplici martyrii genere: quorum unum exhibetur cum saeuit tortorum immanitas, alterum occultius quidem est, sed nihilominus fortem animum postulat multaque diuinitus armatura communitum. utinam et hoc munus Christi spiritus per me fratribus et commilitonibus nostris largiri dignetur et quod dederit bene prosperare. quemadmodum enim nihil sanctum nisi illo sanctificante, nihil potens nisi illo corroborante: ita nihil felix, nihil auspicatum nisi illo prosperante. sane et uestris precibus et Domini bonitate fretus aggrediar. Martyr, ut iis quoque notum est qui Graece nesciunt, testem sonat.