Latin
2
Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio 2
Unproofread scanNot analysed yet
quamquam autem post exortam euangelicae ueritatis lucem ecclesiastica consuetudo cognominis huius honorem proprie tribueret iis qui in tormentis usque ad mortem perdurarunt in professione nominis Iesu Christi et euangelicum instrumentum sanguine suo uelut obsignarunt apud incredulos: omnis tamen piorum uita testimonium reddit Deo, non quod ille cuiusquam egeat testimonio, qui ex se fons est aeternae gloriae, ut nec ullis hominum honoribus fieri possit honoratior nec ullis mortalium ignominiis obscurior: sed tamen ita uisum est aeterno illius diuinoque consilio, ut suam bonitatem sapientiam ac potentiam apud homines per homines uelit illustrari, sicut mundum gubernari uoluit per angelos, cum angelorum ministerio non egeat, multaque hominibus per homines largiatur, quae per se dare poterat, qui quidquid uult nutu potest et cui uoluisse fecisse est. et quamquam ut dixi ad illam ineffabilem maiestatem nulla pertingit ignominia, tamen in scripturis ita loquitur, quasi per nos honoretur uel ignominia afficiatur. nam in Deuteronomio cum Moyse expostulat, quod apud populum ob laticis penuriam murmurantem in Cades deserti Sin ad aquas contradictionis non sanctificarit ipsum inter filios Israel, et ob hanc offensam non est illi nec Aaroni datum ingredi terram promissam ac tot annis exspectatam. sed tantum e montis uertice procul aspicere licuit.