Latin
13
Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio 13
Unproofread scanNot analysed yet
Neque tamen statim martyr est qui occiditur, occiduntur et sicarii et piratae: non supplicium facit martyrem sed causa. quod si qui leguntur sibi fortiter consciuisse necem, aut infirmitas erat morte quaerens dolorum finem aut ambitio aut dementia. nec hoc est testimonium praebere Deo id facere quod et Deo displicet et gentium etiam legibus prohibetur. plurimum interest inter barbaricam immanitatem et martyrum modestissimam constantiam in se imbecillem, in Christo fortem. sunt qui certis artibus corpus stupefaciunt, ne sentiant cruciatus: hoc modo se quidem malefici muniunt aduersus carnificum manus. sunt et affectus impotentes qui sensum adimunt animo, ita ut uel mortem impauidi perferant. sed placidum illud ac mansuetum, illud humiliter sublime et sublimiter humile non uidemus nisi in Christi martyribus. non obtuentur trucibus oculis carnificem, non minitantur tyranno: magis dolent de illorum caecitate quam de suis afflictionibus. scilicet clamat et in illis Christus: pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. non aliud spectant quam in caelum, ubi spem omnem habent repositam. sic ipse Dominus uelut agnus sine uoce ad mactationem ductus est: et si quam edidit uocem, ea magis declarauit animum mitem ac placidum quam ullum potuisset silentium. quam blanda oratione compellat ludam proditorem, quam placide respondit caesus alapa, quam nihil ferocius loquitur Annae et Caiphae, quam tranquille respondit Pilato. denique cum Pharisaei uelut uictores mouerent capita sua amarissimis conuiciis in illum debacchantes, ille mitissimus clamat: pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.