Latin
14
Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio 14
Unproofread scanNot analysed yet
Non igitur mori per se testimonium est, sed sic mori est testimonium praebere Deo. Stephanus iuuenis inter homicidas agnus inter lupos stabat placido angelicoque uultu et ad Domini exemplum orat pro lapidantibus nec alibi habet oculos quam in caelum. illic uidere meruit, cuius praesidio superior erat persequentibus. qui uero timet Deum, non metuit hominum saeuitias. qui ex animo diligit uitam caeIestem, facile uilem habet animam atque illi cum beato Paulo ui uere Christus est, mori lucrum. an non ingens lucrum est hanc et breuem et innumeris malis contaminatam uitam cum sempiterna felicitate commutare? hic Dominus quemadmodum et in ceteris omnibus sese formam nobis exhibuit. quum enim instaret extremus actus martyrii quem aiunt in fabulis oportere esse optimum, secessit, abiecit sese in terram, prolixe atque etiam frequenter ac sanguineo sudore madescens nostrae naturae in se expressit imbecillitatem, ante testatus animi taedium ac tristitiam usque ad mortem, ne nos in desperationem caderemus, si cum omnia mortem praesentem intentant, horrorem naturae senserimus. nisi enim adesset sensus dolorum, nihil haberet admirabile martyrium, sed superare dolorem corona dignum est. horrere mortem naturae est, uincere naturam animi fortitudine gratiae est. omnia potest Paulus, sed in eo qui ipsum corroborat. sed quibus praesidiis uincitur naturae infirmitas? si nos totos humi prosternamus, hoc est si nihil omnino tribuamus uiribus nostris, si uigilemus et oremus instanter, si nostram uoluntatem diuinae uoluntati submittamus dicamusque illa ex animo ex toto corde: transeat hic calix si fieri potest, sed fiat non sicut ego uolo, sed sicut tu uis.