Latin
27
Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio 27
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis miles iuratus in uerba Caesaris profugeret ad Turcam et ex illius arbitrio faceret ea quae sciret ingratissima Caesari, nonne comprehensus ad supplicium raperetur ut desertor, ut periurus, ut perfuga? quis autem audiret eum ita se defendentem (non sum desertor, non abnegaui Caesarem'. annon mox audiret cquid refert si lingua tacuit? re ipsa abnegasti, et plusquam abnegasti, qui non solum deserueris militiam, uerum etiam ad tyrannum et hostem imperatoris tui irreconciliabilem transfugeris'. merito fidelium aures abominantur apostatae uocabulum: uerum hoc non ibi tantum execrandum est, cum incenso tusculo aut scripto libello renuntiatur professioni nominis Christi, sed ubicumque contemtis Christi legibus obtemperatur satanae. nec enim refert quid sonet lingua: quae si sonet Christum, cum animus sit deditus criminibus, non est professio sed hypocrisis, abnegatura Christum si metus urgeat, qui premit turificatos aut libellatos. atque in his rebus quae sic inter se pugnant, ut neutra ferat alterius consortium, quoties hanc amplectimur, illam abdicauimus, quoties unam reiecimus, alteram agnoscimus. cuiusmodi sunt lux et tenebrae, bellum et pax, mors et uita, Deus et Belial: quemadmodum testatur et beatus Paulus in secunda ad Corinthios: quae enim participatio iustitiae cum iniquitate, aut quae societas luci ad tenebras? quae autem conuentio Christi ad Belial? adhaesisse Belial est abnegasse Christum, Christum lingua aut habitu Christum profitearis.