Latin
28
Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio 28
Unproofread scanNot analysed yet
De hoc si quis simpliciorum dubitarit, dabo argumentum crassum et euidens. fingamus tyrannum ita loqui Christiano incendes tus Ioui', nihil addentem nec exigentem ut Christum abneget: si adoleuerit, nonne cunctis manifestum erit illum hoc ipso Christum abnegasse, quod Ioui fecerit thymiama, etiamsi nihil proferat impium in Christum? quemadmodum qui magicis artibus utuntur (a quo malo nos Domini misericordia liberauit, sicut a ceteris omnibus, quibus iuxta ueterem hominem quondam ambulantes tenebamur) tacite Christum abnegant, dum cum daemonibus habent foedus. iam si Machabaei fratres una cum matre maluerunt tot cruciatibus exanimari quam carne suilla uesci, sic existimantes eum Deum legis auctorem negare. quisquis sciens ac uolens legis praecepta uiolat: quo pacto sibi blanditur, qui in luxu temulentia auaritia rapinis adulteriis, aliisque criminibus consenescunt, quae gentium etiam leges noluerunt . esse impunita? et cum tot modis Christum abnegent, cum toties immolent daemonibus, pro Christianis haberi postulant ? atque in his sunt, qui palam ista committunt ac propemodum etiam gloriantur in rebus pessimis: adeo non pudet aut piget admissorum. et tamen audent uenire in ecclesiam sanctorum, audent misceri gregi dominico. tales interdum tolerat ecclesia, ne prouocati magis etiam perturbent populum Dei: sed quid prodest non eiici coetu piorum, si merueris eiici? nam eiici remedium est et gradus ad recuperandam sanitatem: eiectionem meruisse summa malorum est. ac frustra miscetur coetui sanctorum in templo manufacto, si submotus est a consortio Dei et ab uniuerso corpore mystico Christi.