Latin
30
Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio 30
Unproofread scanNot analysed yet
Beatus apostolus praedixit nulli pie uiuere nolenti in Christo Iesu defuturam persecutionem. si deest tyrannus, si tortor, si spoliator: non deerit concupiscentia martyrii materiam quotidianam nobis exhibens. postremo haec ipsa mala quae secum defert uita mortalium quaeque piis cum impiis communia sunt, martyrii coronam nobis parabunt, si placide, si cum gratiarum actione pertulerimus. neque priuati sunt martyrii gloria quicumque uiolenta morte consummati non sunt. quis autem ausit uel Abraham patriarcham uel huius filium Isaac uel beatum Iob eximere e martyrum numero? quae carnificinae grauius torserunt corpus, quam patriarchae mentem torquebant ,naturae affectus, cum incunctanter ad Dei iussum appararet immolare filium unicum et unice carum, in quo tota spes erat illi posteritatis ? quid defuit Isaac martyrio, qui nihil obmurmurans passus est se colligari et imponi busto, nec expauit in ceruicem uibratam machaeram? cuius autem martyrium audebimus conferre cum his quae passus est Iob?