Latin
31
Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio 31
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si quis adhuc diffidit sermoni nostro, certe beati Pauli uerbis non poterit diffidere. is scribens ad Hebraeos orsus ab Abel usque ad Gedeonem ingentem sanctorum catalogum recenset, in quo plures sunt qui non defuncti sunt morte uiolenta, immo pauci sunt qui sic mortui sunt: et tamen de omnibus pronuntiat: et hi testimonio fidei probati inuenti sunt, perspicue declarans etiam uita bona peragi martyrium fidei. ecclesiae quidem usus discernit illos cognominibus, martyres appellans eos qui uiolenta morte decesserunt, confessores qui constanter in cruciatibus ac minis mortis professi sunt nomen Domini Iesu parati mortem oppetere uel potius martyrii supremam coronam ambientes. apud Deum tamen quicumque carnem suam crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis, quicumque Christo uere commortui sunt eique in baptismo consepulti sunt, ut iam non sibi uiuant neque mundo cui semel mortui sunt, sed ei qui pro ipsis est mortuus, martyres sunt nec martyrum corona fraudabuntur: inprimis autem monachi qui uere monachi sunt ac uirgines quae uere uirgines sunt. neque enim locus desertus ,saccus pro ueste, legumen pro cibo, neque ieiunia neque chameuniae monachum absoluunt, sub his inuolucris interdum latet animus ualde mundanus. quod ita deprehenditur si ad munus aliquod ecclesiasticum uocentur: ibi uideas quosdam ex illis facillime uinci deliciis, impatientiores iniuriarum, appetentiores uindictae quam quiuis alius sit ex media plebe. quid causae est? quoniam corpus exercuerunt magis quam animum: cum beatus Paulus doceat, quod exercitatio corporalis ad modicum utilis sit, pietas ad omnia ualeat.