Latin
32
Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio 32
Unproofread scanNot analysed yet
Non haec dixerim, quod improbandi sint qui talibus modis castigant corpus suum et in seruitutem redigunt: sed quod satanas mille instructus artibus nonnumquam illudit incautis, transfigurans se in angelum lucis et ex huiusmodi corporum exercitamentis inducit illis falsam sanctimoniae persuasionem, cumque intus madeant spiritalibus uitiis, et sibi et aliis habentur pii. talis erat iustitia Pharisaeorum, cui praelata est iudice Christo publicani iniustitia. ita sunt et uirgines fatuae, quae solidam existimant pietatem corpus habere uiro intactum, cum animus auaritia superbia inuidia et obtrectatione sit corruptissimus. sunt et falso uiduae, quae dum uiuunt in deliciis Christo mortuae sunt. in summa tamen quisquis uere Christianus cuiusque status ant ordinis habet certamina sua, habet crucem suam: quam si patienter tollit ,|si constanter sustinet, testimonio suo glorificat Dominum, tantum ne sibi uindicet laudem bonorum operum: hoc enim non est glorificare Deum, sed clarificare seipsum.