Latin
36
Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio 36
Unproofread scanNot analysed yet
Orandus igitur assidue Deus, ut fidem in nobis augeat: est enim Dei donum et illi debetur omnis uictoriae gloria. ingeramus illorum animis et infigamus, quam horrendum crimen sit omnis idololatria, quam seuere punita sit a Deo sub lege uetere, quot millia trucidarit Moyses ob uitulum aureum. deinde proponatur comparatio manifestae idololatriae cum immolatur simulacris et occultae cum contemto Deo obeditur per concupiscentiam satanae. deinde conferantur inter se Deus fons omnis boni et diabolus omnis malitiae princeps. ostendatur et inaequalitas contubernii: in altera parte sunt filii Dei, conciues angelorum et heredes beatae immortalitatis: in altera filii Belial, societas omnium daemonum et heredes gehennae. conferatur et impar militiae genus, comparentur diuersa stipendia. haec si prius fuerint persuasa et intimis infixa uisceribus, facilis erit uictoria. nunc fides multis natat in labiis, cum in corde aut nulla sit ant uehementer langueat. quis enim non profitetur, quod in Deuteronomio legimus: audi, Dominus Deus tuus, Dominus unus est? et: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli seruies ? quis non quotidie recitat ore (credo in Deum patrem omnipotentem.' at non credit in Deum qui in eo solo collocat totius felicitatis suae fiduciam, nec unum habet Deum ac Dominum qui per scortationem, per luxum et auaritiam satanae facit imperata, nec illi soli seruit qui seruit uentri, qui deditus est huic mundo, qui in prauo positus est.