Latin
37
Pseudo-Cyprian, De duplici Martyrio 37
Unproofread scanNot analysed yet
Eihmci putant plurea esse deos, et hoc tibi uideris perfectus Christiauus, quod persuasum habes unum esse Deum? quid magni facis? idem credunt Iudaei qui quotidie blasphemant in synagogis suis: idem credunt daemones et contremiscunt. si uere credis in Deum, crede iustum et ueracem: iustum in remunerandis piis et puniendis impiis, ueracem in promissis. crede non esse spem salutis, nisi per filium eius quem pro nobis omnibus tradidit in mortem: crede nihil accidere mali posse iis qui se totos illius uoluntati tradiderunt et in illo perseuerant. hoc est credere in Deum patrem, hoc est credere in filium eius, hoc est credere in Spiritum sanctum, unum Deum et ecclesiam sanctam mysticum Christi corpus, extra quam non est salus et in qua non est pernicies. ,