Latin
Section 11
Pseudo-Cyprian, De Rebaptismate 11
Unproofread scanNot analysed yet
XI. Quid autem statues in personam ejus verbum audientis qui forte apprehensus in nomine Christi statim confessus, ac priusquam baptizari aqua per- mitteretur ei, fuerit punitus; utrum perisse eum pronuntiabis quia non est aqua baptizatus, an vero aliquid extrinsecus patrocinari ad salutem existima- bis, licet non sit aqua baptizatus? Quod periisse eum existimabis, obviam tibi veniet sententia Domini di- centis: Quicunque me confessus fuerit coram homini- bus confitebor illum et ego coram Patre meo qui in coe- lis est (Matth. X, 32): quia nihil interest utrum hic verbum audiens an fidelis sit qui confitetur Domino, dummodo ipsum Christum quem confiteri oportet, confiteatur; quia Dominus pari vice confitendo et ipse confessorem suum apud Patrem, honore eum martyrii sui, ut pollicitus est, exornet. Quod utique non debet latius accipi, quasi possit usquequaque porrigi, quia potest Christi nomen etiam haereticus aliquis qui tamen ipsum Christum negat, confiteri; quia in alium Christum credit, cum Chri- stus confiteatur quod ei prodesse minime possit: siquidem Dominus non se ipsum in confessionem a nobis coram hominibus deduci oportere dixit, quod sine ipso et sine venerando nomine ejus non potest fieri. Et ideo integrum ac sincerum et incontami- natum et inviolatum utrumque debet consistere confitenti, nullo delectu habito ipsius confessoris, sive ille justus, sive peccator, perfectusque Chri- stianus, an vero etiam nunc imperfectus, qui sum- mo discrimine suo Dominum confiteri non timuit. Nec est hoc contrarium superiori tractatui: quia illic quidem tempus superat ad corrigenda quae multa vel prava (27) sunt, et quoniam quaedam concessa sunt ipsi tantummodo nomini Domini nostri, martyrium autem nonnisi in ipso et per ipsum Do- minum possit consummari; et idcirco neque Chri- stum sine ipsius nomine quis possit confiteri, neque nomen Christi sine ipso Christo ad confessionem cuiquam possit patrocinari.