Latin
12.1 to 12.11
Pseudo-Cyprian, De Rebaptismate 12.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
XII. Quapropter totus discernendus est tractatus hic, ut possit manifestior fieri. Namque invocatio nominis Jesu ideo tantum patrocinari potest, si ri- te suppleta postea fuerit, quia et prophetae et apo- stoli ita praedicaverunt. Ait enim Jacobus in Actis apostolorum: Viri fratres, audite: Simon exposuit quemadmodum primum Deus visitaverit accipere ex gentibus populum nomini suo: et huic consonant ser- mones prophetarum, sicut scriptum est: Post haec revertar, et reaedificabo tabernaculum illud David quod cecidit; et quae demolita sunt ejus reaedificabo, et denuo erigam illud; uti exquirant residui homi- num Deum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum super eas, dicit Dominus faciens haec (Act. XV, 13-17). Itaque et residui hominum, id est quidam Judaeorum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen Domini, possunt et ne- cesse habent requirere Dominum, quia ipsa invoca- tio nominis praebet eis occasionem vel etiam impo- nit necessitatem requirendi Dominum, cum quibus praecipiunt Scripturas sanctas, sive universas, sive quasdam, tamen audentius de veritate tractare quam cum gentibus, super quos non est invocatum nomen Domini Jesu Filii Dei vivi, sicuti nec super Judaeos, qui veteres tantum Scripturas recipiunt. Et ideo utriusque hujus generis homines, id est Ju- daei et gentiles, plene ut oportet credentes pari modo baptizantur. Haeretici vero jam baptizati aqua in nomine Jesu Christi, tantum in Spiritu sancto ba- ptizandi sunt: et in Jesu, quod nomen solum datum est sub coelo in quo oporteat salvos fieri nos, merito mors contemnitur; quoniam si sic perseverent, salvi esse non possunt, quia non requisiverunt Domi- num post invocationem nominis ejus super eos, sicut et illi qui in eos Christus (28) qui forte credere noluerunt, de quibus Dominus ait: Cavete ne quis vos in errorem inducat.