Latin
6.17 to 6.20
Pseudo-Cyprian, De Rebaptismate 6.17-20
Unproofread scanNot analysed yet
sicuti non solum Petrum hoc passum esse in Evangelio deprehendimus, verum universos quoque discipulos, quibus jam baptizatis postea Dominus ait, quia vos omnes scandalizabimini in me (Marc. XIV, 27); qui omnes, ut animadvertimus, correcta fide sua post resurrectionem Domini in Spiritu sancto sunt baptizati: ut non immerito hodie quoque credamus homines correctos a pristino errore, in Spiritu sancto posse baptizari, qui cum aqua baptizarentur in nomine Domini aliquod scabram (20) habuissent fidem; quoniam multum interest utrum in totum quis non sit baptizatus in nomine Domini nostri Jesu Christi, an vero in aliquo claudicet cum baptiza- tur baptismate aquae, quod minus est, dummodo postea constet in veritate sincera fides in bapti- smate Spiritus, quod non dubie majus est.