Latin
Section 7
Pseudo-Cyprian, De Rebaptismate 7
Unproofread scanNot analysed yet
VII. Nec aestimes huic tractatui contrarium esse quod dixit Dominus: Ite, docete gentes, tinguite eos, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. (Matth. XXVIII, 19). Quia cum hoc verum et rectum et om- nibus modis in Ecclesia observandum sit, et obser- vari quoque solitum sit, tamen considerare oportet quod invocatio nominis Jesu non debet a nobis futilis videri propter venerationem et virtutem ipsius nominis: in quo nomine virtutes omnes solent fieri, et nonnunquam aliquae etiam ab hominibus extra- neis. Caeterum quo pertinent illa verba Christi, qui negaturum se esse dixit, nec nosse eos qui sibi in die judicii dicturi essent: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes magnas fecimus, respondendo eis etiam cum jure- jurando quia nunquam cognovi vos; discedite a me qui operamini iniquitatem (Marc. XIV, 27); nisi os- tenderetur nobis nonnunquam etiam ab his qui operarentur iniquitatem, posse per nimiam virtu- tem nominis Jesu etiam haec fieri? idcirco debet invocatio haec nominis Jesu quasi initium quoddam mysterii Dominici commune nobis et caeteris omnibus accipi, quod possit postmodum residuis rebus impleri; alias non profutura talis invocatio cum sola permanserit, quia post mortem ejusmodi hominis non potest ei quidquam omnino adjici, vel suppleri aut in aliquo prodesse die judi- cii, cum illi a Domino nostro quae supra memora- vimus coeperint exprobrari, qui tamen universi hodie ut sibi his modis subveniant quibus supra ostendimus, non possunt ab ullo hominum tam dure tamque crudeliter prohiberi.