Latin
9.15 to 9.29
Pseudo-Cyprian, De Rebaptismate 9.15-29
Unproofread scanNot analysed yet
nihilominus ille verus Christi confessor post pauculos dies assumpto eo coepit il- lum corripere dicens: Propitius sis tibi, non erit istud (Ibid. 22, 23); ita ut propterea audire a Do- mino commeruerit, Vade post me, Satanas, scanda- lum mihi es; ob hoc quod non saperet ea quae sunt Dei, sed ea quae sunt hominum. Quae increpatio adversus Petrum magis magisque eluxit apprehenso Domino, cum a muliercula conterritus diceret: (Matth. XXVI, 70 et seq.) Nescio quid dicas, neque novi te. Et iterum cum hoc idem diceret adhibito jurejurando, et tertio devotans (23) et jurans affir- maret, quoniam non nosset hominem, et non semel, sed saepius eum negasset: quod consi- lium ei quoniam usque ad passionem Domini per- severaturum erat, multo prius a Domino palam factum est, ut nos quoque id non ignoremus. Deni- que post resurrectionem Domini unus e discipulis ejus Cleopas, cum esset moestus secundum errorem omnium condiscipulorum suorum, ipsi Domino tanquam alicui ignoto referens quod contigerat, sic locutus est dicens de Jesu Nazareno, qui fuit pro- pheta potens in factis et dictis in conspectu Dei et universi populi, quomodo hunc tradiderunt sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et cruci eum fixerunt; nos autem sperabamus quod ipse erat redempturus Israel (Luc. XXIV). Juxta quae, omnes quoque discipuli asseverationem quoque mulierum quae post resurrectionem viderant Dominum, judi- caverunt deliramenta; et quidam ipsorum viso eo non crediderunt, sed dubitaverunt; quique tunc non interfuerunt omnino non crediderunt, nisi postmo- dum ab ipso Domino omnibus modis fuissent ob- jurgati atque increpati: quoniam mors eos ita offenderat, ut putarent eum non resurrexisse, quem crediderant mori non debuisse; quia contra opinionem ipsorum semel mortuus fuisset. Itaque quod ad ipsos discipulos pertinet, neque integram neque perfectam fidem habuisse his modis quibus retuli- …us inveniuntur;