Latin
9.1 to 9.14
Pseudo-Cyprian, De Rebaptismate 9.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
IX. Quibus rebus et hujusmodi compluribus factis ad claritatem ejus pertinentibus consequens esse videbatur ut quemadmodum Judaei de Christo sentiunt, quod tamen de Jesu Christo Do- mino nostro non credunt, ut etiam ipsi existimarent, ut talis et tantus nulla obita morte in aeter- num perseveret, et regnum Israel et totius orbis in perpetuum quod non corriperetur (21) possideret. Unde etiam Judaei ausi fuerunt eum rapere et in regnum unguere: quod quidem necesse habuit ille superfugere (22): ac propterea discipuli ejus arbitrabantur quod nulla alia ratione vitam aeternam his praestaturus esset, nisi primum ipse vitam hanc temporalem cum illa aeterna in seipso continuasset. Denique cum conversarentur in Galilaea, dixit eis Jesus: Incipit Filius hominis tradi in manus homi- num, et interficient eum, et post triduum resurget (Marc. IX, 30). Et contristati sunt nimis, quia, si- cuti diximus, longe diversum prius animis ac mente conceperant. Denique hic fuit etiam Judaeorum sermo contradictionis adversus eum, cum se ipse quidem doceret eos et futura annuntiaret; illi au- tem dicerent: Nos audivimus a lege quia Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis quia exal- tari oportet filium hominis (Joan. XII, 34)? Itaque fuit discipulorum eadem haec praesumptio de Chri- sto, prorumpente in istum sermonem incredulitatis suae Petro ipso duce ac principe apostolorum. Cum enim a Domino simul cum caeteris fuisset interro- gatus quidnam sentiret de ipso, id est quem esse eum existimaret; et primo veritatem confessus fuis- set, dicens esse eum Christum Filium Dei vivi (Matth. XVI, 16 et seq.) ; et propterea beatus ab illo judicatus esset quod hoc non carnaliter, sed per Patris coelestis revelationem assecutus esset: idem tamen, ubi coepit Jesus ostendere discipulis suis quia oporteret cum Hierosolymam ire, et multa pati a senioribus et sacerdotibus et scribis, et interfici et post diem tertium resurgere;