Latin
15
Pseudo-Cyprian, De Singularitate clericorum 15
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si et illic sit aliquis diabolo peior qui feminarum aspectibus feriatur, de nullo tamen congregatio nostra culpatur quae propter caelestia, non propter terrena colligitur. uiderit ei quis illic improbus luxuriosis optutibus fuerit, nullo modo alterum laedit qui non ad hominem sed ad Christum pro salute processit. quin etiam de suis contradictionibus contradictores excludam, ut non meis sed suis propositionibus cedant. si inter; festa sacra potest communis conuentio scandalizari ubi temptator et ipse diabolus tremit, quis illic stabilem se esse promittit ubi temptator audenter occurrit? et si illic periclitamur ubi Dei praecepta nos congregant, quid agimus ubi Dei iussa nos separant? et si turbamur illic ubi Dei uoluntate munimur, quanto magis ubi non solum diabolum sed etiam Dominum habemus aduersum ? cum sacrosanctis enim iussis nobis diuina protectio ministratur, sicut Esaias ait, legem, inquit, in adiutorium dedit: sine iussionibus uero diuinis nullum potest esse praesidium.